- SIRMIUM
- SIRMIUMurbs Pannoniae inferioris non procul a Danubuo fluv. Ptol. Sirmisch Lazio. Stephanus Sirmium παιόνων esse scribit, Paeones pro Pannoniis accipiens. Baudrando urbs alias Pannoniae Saviae, nunc Hungariae ad amnem Boswetham, qui 5. mill. pass. infra cadit in Savum, ad redices Arpatati montis. Nunc paucis constat incolis et in vicum redacta est. 22. a Buda leuc. Sub Turcis, Iornand. Euagrius, Lazius etc. Hîc concilium ab Arianis celebratum, sumpribus Photini Episcopi, qui Sabellii incrustabat errores, A. C. 351. Iterum, A. C. 357. Post eius depositionem, Fidei confessicnem ediderunt, cum variis anathematismis, ut Orthodoxi viderentur: neque quidquam illam suspectam reddidit, nisi vox Ο᾿μοούτιος omisla. Postmodum aliam, priori contrariam ediderunt, aperte haereticam et impiam, in illa enim ne Essentiae quidem vocabulô uti voluerunt, quam antea contra Photinum adhibuerant. Hanc detestati Semi-Ariani aliam condiderunt, in qua vox Substantiae expresla, solum Consubstantialis vocabulum praetermissum fuit: Arrianis et Photinianis condemnatis. Socrat. l. 2. c. 25. In Synodo hac, subscribere nolentes, tormentis pressi sunt, et Osio Episcopo Cordubensi, plagae inflictae, etc. Eius mentio in nummis, in quibus SIR. SIRM. notae occurrunt, vide ibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.